- JURATI
- JURATIh. e. Sacramento adstricti alicui domino: quales Soldurii apud vett. Gallos. Charta de Chableiis in Tabul. Campaniae Thuani p. 189. Omnes homines, quotquot sunt apud Chableias,sive Milites, sive filii Militum, qui habent aetatem, cuiuscumque conditionis, debent esse iurati Comiti suo sub hac forma: Ego iuro, quod ego ero fidelis Comiti de cetero et quod ego servabo membra eius et honorem eius pro posse meo, sic me Deus adiuvet et haec sancta. Sic apud Stat. Theb. l. 2. v. 490.----- ----- ----- Exit in unumPlebs ferro iurata caput. ----- -----Apud Gul. Briton. Philipp. l. 2.In Comitis partes iuratus, milia multaMittit ei iuvenes clarâ virtute coruscos etc.In Addit. ad Matth. Paris. p. 109. Iurati ad arma occurrunt, quorum erat, quoties contigerit hutesium levart super perturbatores pacis vel malefactores, aut latrones, eos insequi de villa in villam, donec capiantur, vide supra in Huesium, Iuncta etc. ut et in voce Commune, item Fratres coniurati. Sic et Claud. de Bello Gildon. Carm. X. v. 332.----- Iterum post me coniurat in armaProgenies vesana Iubae, bellumque resumit.Apud Gul. Briton. l. 4.Cuius ego miles, cui sum iuratus ad arma etc.C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.